

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 14: Versus 13
Quod cum audisset Jesus.Postquam apud Judaeos lex et propheta caput perdit et vocem: Jesus transit ad desertum Ecclesiae locum, quae ante non habebat virum.Secessit.Non fugit timore, sed secessit parcens inimicis ne homicidium homicidio jungerent, dans exemplum vitandae temeritatis. Velsecessit,ut probaret fidem credentium; unde:Et cum audissent turbae,etc.Pedestres.Proprio labore, ut ardorem mentis ostenderent. Relinquunt civitates, id est, pristinas conversationes. Habent voluntatem, sed non vires perveniendi. Ideo Jesus obviam exit, et misertus curat, ut plena fides statim praemium habeat. Ecce quantum delectatur devotione credentium.